Translate

miércoles, 23 de diciembre de 2015

Nativitas Christi - Villancicos Navideños/ Christmas Carols

visit mostholyfamilymonastery.com
visite vaticanocatolico.com




ADESTE FIDELES
 Adeste fideles læti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte
Regem angelorum:
Venite adoremus
Dominum.

Deum de Deo, lumen de lumine
Gestant puellæ viscera
Deum verum, genitum non factum.
Venite adoremus
Dominum.

Cantet nuncio, chorus angelorum;
Cantet nunc aula cælestium,
Gloria, gloria in excelsis Deo,
Venite adoremus 

 Dominum.

Ergo qui natus die hodierna.
Jesu, tibi sit gloria,
Patris æterni Verbum caro factum.
Venite adoremus 

 Dominum.



GAUDETE CHRISTUS EST NATUS




Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

Tempus adest gratiæ
Hoc quod optabamus,
Carmina lætitiæ
Devote reddamus.

Deus homo factus est
Natura mirante,
Mundus renovatus est
A Christo regnante
.

Ezechielis porta
Clausa pertransitur,
Unde lux est orta
Salus invenitur.

Ergo nostra concio
Psallat iam in lustro;
Benedicat Domino:
Salus Regi nostro.



VILLANCICOS ESPAÑOLES TRADICIONALES-TRADITIONAL SPANISH CAROLS


降誕賛歌「牧人ひつじ」「天地こぞりて」- Christmas Carols in Japanese

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...